Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum I

DE MORTE *

Primo statutum et ordinatum est, quod si quis interfecerint aliquem hominem non se defendendo moriati si capi poterit et si capi non poterit omnia bona sua publicentur Dominus Carij, et exuletur in perpetuum de tota terra Dominorum ita tamen quod debita ipsius prius solvant creditoribus ipsius, et dotes uxoris suae, et si quis ba...num (1) pro homicidio interfecerit vel alio modo offenderit ad penam aliquam, vel bannum minime teneatur si autem ad tutelam, vel defensionem sui hoc fecerit ad penam aliquam istius capituli seu alicuius alterius nullatenus sit adstrictus:et si interfecerit aliquam nisi ad tutelam sui corporis moriati, et postquam punitus fuerit in persona, non puniatur in ere.

1) Buco nel foglio.