Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum II

DE NON RUMPENDO STRATA *

Item statutum, et ordinatum est quod si quis derrobaverit aliquam personam in stratis publicis, vel stratam rumperit, vel egressus fuerit, vel publice insultum facerit in aliquam personam in agris, vel possesionibus Communi derobando, vel capiendo personaliter aliquam personam, vel per aum non osteterit quin ceperit, vel robaverit quam egressus fuerit egressor, vel derobator solvat bannum Lbr.XXV.Ianuen., et emendet robarium et bannum, et si solvere, vel emendare non poterit perdat de membris suae propriae personae scilicet pedem, vel manum; eo salvo, quod si aliquis de Cario robaret aliquem extraneum quem invenerit in damno suo, vel ..... (1) quem haberet cambium ad penam aliquam minime teneatur, et prius restituatur robaria quam damno capiatur.

1) Parola illeggibile