Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum III

DE NON CURRENDO AD RIXAM *

Item statutum, et ordinatum est quod nullus de Cario occasione alicuius rixe quae .... (1), vel moxeretur in Cario debeat currere ad arma, vel levare aliqua arma, et qui contrafacerit solvat bannum pro qualibet vice f.XX.nisi hoc faceret praecepto Domini, vel Castellari, vel Rectoris Carij, qui pro tempore fuerit:si aliquis vero venerit de extra terra cum armis, et curreret cum armis solvat bannum f.XX., et si arma ibi non levabunt, vel habebunt solvat bannum f.V.eo salvo quod non dicatur aliquis levasse arma si tantum in dicta rixa haberet cultellum quem consueverat portare ad corrigia, pro quo cultello solvat bannum secundum quod in capitulo de gladijs continetur si ipsum enagitaverit.

1) Parola illeggibile.