Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum IV

DE NON PERCUTIENDO ALIQUEM IRATO ANIMO *

Item statutum est, et ordinatum, quod si quis maior xxv annis percusserit aliquem irato animo de manu, vel pede in persona à collo inferius, vel ipsum malo modo impullerit solvat bannum pro qualibet vice f.X.et si percusserit à spalla superius si in capite seu in facia, vel eum acceperit ad capillos, vel ad gulam solvat bannum pro qualibet vice, et quolibet .... (1) f.XX.sive fuerit sanguinem vel non, et si percusserit in quacumque parte corporis de aliquo ligno, lapide vel fusto, et sanguinem non fuerit solvat bannum f.XL., et si os rumperit solvat bannum pro qualibet vice libr.V.et si solvere non poterit dicto bannum perdat unum membrum de sua propria persona in arbitrio Domini, et reficiat expensas vulnerato, quas fecerit in medicando vulnus.

1) Parola illeggibile.