Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum V

DE NON EXTRAHENDO GLADIUM CONTRA ALIQUEM IRATO ANIMO*

Item statutum et ordinatum est, quod si quis extrhaxerit cultellum, vel alium gladium de ferro versus aliquem irato animo, et non percusserit solvat bannum pro qualibet vice flor.X.et si non extrhaxerit cultellum, sed posuerit super ipsum manum solvat bannum fl.V.et hoc intelligatur si hoc non fecerit ad sui defensionem.

Et si percusserit, et sanguinem non fecerit nec os rumperit solvat bannum pro qualibet vice fl.LX.Si vero sanguinem, et os rumperit, vel inciderit solvat bannum pro qualibet vice Libr.XXV.et semper expensas restituat vulnerato, quas fecit in medicando persona et vulnus:eo salvo quod si quis fecerit ad sui defensionem ex praedictis percussionibus defendendo se, et illud probare potuerit per testes idoneos quod non sit adstrictus ad penam aliquam, veruntamen parentes cum filiis, et viri cum uxoribus, et fratres cum fratribus ad penam istorum capitulorum minime coherceantur nisi inde habuissent specialem mandatum vel praeceptum a Domino, vel Castellano, vel Rectore Carij pro tempore ibi existente: et si quis propter ferutas praedictas auferret manum, vel pedem, vel oculom, vel si debilitaret ex toto solvat bannum librarum L.et si solvere non poterit perdat membrum de sua persona tale quale auferretur debilitati ex toto.