Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum VII

DE FURTIS NON FACIENDIS *

Item statutum et ordinatum est quod si quis surripuerit, vel furtatus fuerit, vel malo modo acceperit aliquid quod noleat f.II. in Burgo, et posse Carij solvat bannum f.XX.et si ad f.I superius usque in summam fl.V solvat bannum pro qualibet vice f.IX.et à fl.V.usque in X solvat bannum pro qualibet vice fl.V.et à fl.X.usque in XX solvat bannum pro qualibet vice fl.X.et à fl.XX.superius solvat fl.XXXI.et furtum triplicatum restituat et emendet:et si non habuerit unde solvat frustetur per terram et decoquatur in fronte cum ferro calido pro furto facto in quantitate de fl.X.et si fuerit ultra fl.X.amittas unum membrum in arbitrio Domini Carij, vel Rectoris si capi poterit, et si capi non poterit banniat et exuletur de terra exceptuatis furtis de damnis datis in bonis extrinsecis, de quibus est pena ordinat in capitulis infrascriptis den...atis (1), et qui accepit paleas, vel covas in domibus, vel tectis, vel arcis, seu palearibus solvat bannum fl.XX. ab una cova superius, et de una cova fl.V. et de paleis fl.X.et damnum emendet.

1) Buco nel foglio.