Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum VIII

DE NON FACIENDO FURTUM IN CASTRO, BURGO, VEL MOLENDINO *

Item si quis furatus fuerit, vel surripuerit sive malo modo aliquid acceperit Domino nesciente in Castro, vel Burgo, Molendinis, Battenderijs, fullis telas in glareis solvat bannum fl.XXV.et furtum in triplum restituat et emendet, et si solvere non poterit personaliter puniatur in arbitrio Domini Carij, et fur et latrones prius teneantur emendare omnia furta, quae fecerint in triplo quam bannum.