Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum IX

DE NON EMENDO VEL RECIPIENDO FURTA *

Item si quis emerit, vel receptaverit furtum aliquod, vel in furto consenserit ad penam et emendam suprascriptorum capitulorum de furtis omnimodo sit adstrictus eo salvo quod si esset homo bonae famae, et bonae opinione qui vollent iurare se nescire remissam esse furatam quod non teneatur ad penam aliquam, tamen teneatur rem illam restituere, et emendare incontinenti sine aliqua exceptione et malae famae intellegantur receptat res publicarum meretricium et ribaldorum et qui consueverunt furta receptare.