Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum X

DE VERBIS INIURIOSIS NON DICENDIS *

Item si quis dixerit Proditus, Latrus Periurius ...urbita sive mentiri, vel aliquod verbum iniuriosum irato animo solvat bannum pro qualibet vice fl.X., et si fuerit in presentia Vicecomitis, seu alterius Rectoris pro tempore existentis solvat bannum pro qualibet vice fl.LX., et ille cui verbum iniuriosum fuerit possit dismentiri licite, et impune.