Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum XI

DE INIURIIS DICTIS HONESTIS MULIERIBUS ET A MULIERE MULIERI *

Item si quis dixerut alicui mulieri habenti puerum legitimum, vel quae sit bonae famae licet non habeat virum meretrix, vel aliud verbum iniuriosum et turpe solvat bannum fl.XX. et si solvere non poterit fustigetur per terram, si vero aliqua mulieri bonae famae aliquod verbum iniuriosum vel turpe dixerit alicui mulieri bonae famae solvat pro qualibet vice fl.X. et si fuerit mulier malae famae que dixerit verbum iniuriosum, vel turpe alicui bonae mulieri, et honestae solvat bannum fl.LX.et si solvere non poterit fustigetur per terram.