Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum XII

DE FALSA MONETA NON FACIENDA VEL PORTANDA *

Item si quis habuerit, vel portaverit falsam monetam a f.V. superius usque in fl.XX.solvat bannum pro qualibet vice fl.XXV.et si solvere non poterit perdat unum membrum de sua propria Persona et à fl.XX.superius de qualibet moneta esset comburatur ita quod moriatur, et a den.VI.usque in fl.V.solvat bannum fl.C. et illud intelligatur de uno denario auri falsi nisi fuerit homo bonae famae qui possit se defendere, a fl.XXX.inferius suo iuramento eo salvo, quod quicumque habuerit, vel dederit falsam monetam, et fuerithomo bonae famae et bona opinionis, et poterit ostendere manifeste a quo ipsam recepit iurando, et quod nesciebat dictam monetam falsam esse ad penam aliquam minime taneatur, et si quis monetam aliquam arronzaverit solvat bannum pro qualibet vice fl.XXV.et si solvere non poterit perdat manum dextram.