Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum XIII

DE NON INTRANDO ALIENAM DOMUM DE NOCTE SINE VOLUNTATE DOMINI CUIUS ESSET *

Item si quis fuerit inventus de nocte in domo alicuius ita quid in ea non intraveritvoluntate domini cuius esset solvat bannum pro qualibet vice fl.X. et in curte fl.60.et ille, cuius erir domus, et unusquisque de familia sua possit licite et personaliter detinere:et si illum percuteret, vel interficeret ad penam aliquam minime teneatur, et si predictam penam solvere non poterit perdat unum membrum de sua propria persona et si de die aliquis intraverit domum alicuius personae aliunde quam per ostium solvat bannum f.LX.