Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum XV

DE FALSIS INSTRUMENTIS, ET TESTIBUS NON PRODUCENDIS *

Item si quis coram Curia falsum produxerit instrumentum solvat bannum fl.XXV.et si solvere non poterit amittat unum membrum de sua persona, et similiter perdat questionem in qua illud produxerit.