Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum XVIII

DE FALSIS MENSURIS, ET PONDERIBUS *

Item si quis tenuerit, vel habuerit aliquam mensuram lurdam, vel mancam sicut est star mitiquartarius, scogellus, cana, razius, et consimiles, seu aliquod falsum pondus sicut est scandalium, scatella, balantia vel untiattolei, et consimiles cum quibus ematur, vel vendat publice mensuretur vel non, solvat bannum fl.LX.et mensura, vel pondus amittatur et qualibet teneatur conosci facere mensuram et pondus suum quotiens fuerit ordinatum et pronunciatum sub eadem pena, scandalia et pondera fiant, et sint in Cario ad mensuram Savonae, et scandalia, et cantaria cognoscanti de mense in mense si Domino, vel Vicecomiti, vel Iuratoribus Carii placuerit.