Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum XIX

DE INCENDIIS DOMORUM STUDIOSE *

Item si quis posuerit ignem studiose in aliquam domum, vel clausum, sive hortum in Cario, sive posse solvat bannum fl.XXV.et damnum emendet in duplo.Item si quis quodcumque molendinum, Battenderium, vel foltum fregerit, vel combusserit studiose ad suprascriptam penam sit adstrictus, et si solvere non poterit comburatur ita quod moriatur.