Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum XX

QUOD A FLORENIS XX INFRA NON DETUR LIBELLUS, ET QUOD USQUE IN FLORENOS X CREDATUR CUILIBET HOMINI BONAE FAMAE CUM UNO TESTE

Item statutum, et ordinatum est, quod de florenis XX.(1) et à fl.XX. infra non detur querimonia, sive libellus in scriptis, sed summarie cognoscatur, et usque in florenos X.credatur cuilibet cum iuramento suo, qui non sit malae famae in arbitrio Rector cum uno teste idoneo idem iurante; et praedicta fiant sine intentione, et cntratitulis, si predictum debitum fuerit tantum de f.X., vel infra (2), et ultra f.X. ex forma istius non possit peti hoc modo.

1) Nella copia a stampa del 1604 le multe sono tutte in soldi.

2) Nella stampa è scritto "quinque".