Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum XXI

DE IURAMENTO DATO VEL RELICTO IN CAUSA PECUNIARIA

Item si quis non sit homo malae famae, et de fama ipsius sit in arbitrio Vicecomitis Carij ita quod non preiudicet capitulo suprascripto de illi qui recipiunt furta petierit ab aliquo f.XX. vel infra et inde noluerit sacramentum deferre quod ille teneatur sacramentum recipere, vel auctori sacramentum reddere et retromandare ita quod per sacramentum unius cuisque in continenti questio finiatur, aliter condemnetur in petitione auctori et totam datam solvat, et de qualibet questione et petitione (1) pecuniaria possit dari sacramentum vel referri si ab aliqua partium datum fuerit vel relatum, scilicet quae non transeat f.XX.vel alimentum.

1) Nella stampa manca "et petitione".