Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum XXII

DE CAUSIS ET TERMINIS CAUSARUM

Item statutum, et ordinatum est quando aliquis interrogatus est in iure si tenuerit, vel possederit aliquam possessionem, vel partem ipsius, vel rem aliquam, et si ipsam possessionem vel rem vult defendere, seu si voluerit esse heres alicuis personae quod habeat terminum ad respondendo petitioni quatuor dierum (1) si ipsa petitio fuerit à f.XX.superius et ad opponendum omnes exceptiones suas, et ad contestandum litem, nec aliqua exceptio possit opponi quae impediat litis contestationem infra predictum terminum dummodo sit legitima persona agentis, vel fugientis, quae possit esse in iudicio, vel pro alio petere:et finito termine predicto habeat et detur terminus ad faciendum positiones cuilibet parti sex dierum.Finito termino sex positionum, habeat terminum qualibet pars ad faciendum intentiones sex dierum, et ad reddendum curiae. Finito terminum intentionum habeat terminum ad faciendum contratitulos sex dierum.Finito termino contratitulorum habeat qualibet pars terminum ad probandum quidquid probare voluerit tam per teste quam per instrumenta prima secunda et tertia dilationibus XX dierum undecumque testes, seu instrumenta producere voluerit, et si aliqua pars voluerit uti aliquibus instrumentis ea exhibeat coram Curiam à die litis contestatae usque ad dies XX subsequentes.Et si aliqua pars dixerit se velle reprobare ab ipsa die qua compariret habeat terminum ad reprobandum X dierum tantum, et super ipsis reprobationibus detur terminus ad faciendum intentiones et contratitulos secundum quod videbitur Vicecomiti pro tempore existenti.Finito termino reprobationum habeat terminum ad recipiendum scripturas et ad allegandum decem dierum, et si steterit pro Notaio Curiae non currat terminus partibus allegationum per duos dies plus.Finitis dictis dilationibus liquidentur scripture per curiam termino qui dabitus ipsis partibus per Vicecomites.Liquidatis scripturis et clausis, et sigillatis praesentibus partibus habeant partes terminum ab audiendum sententia octo dierum infra quem terminum Dominus, vel Vicecomes pro tempore existens teneatur ferre sententiam, et semper usque ad sententia difinitiva possit fieri positiones, que non possit converti in intentionibus post aperturam in quibus interrogationibus et responsionibus advocati partium non possint modo aliquo interesse, sed tantum distent, et sint remoti a loco ubi teneatur ius, quod non possint praedictas interrogationes, et responsiones audire:et si fosse per aliquam partium fieret aliqum positio quae non esset facienda, vel admittenda, vel quae non faceret ab quaestionem, et cui pars adversa non tenebatur respondere quod Dominus, sive Vicecomes qui pro tempore fuerit, teneatur ipsam positionem cassare suo officio, et abolire.Item quod supradictus terminus decem dierum datus ad reprobandus sit peremptorius, ita quod non possit prorogari, nec aliqua partium absolvi possit ab inepta petitione, sed servetur tamquam apta et proinde (2) valeat, et teneat, sicut apta.Et semper durantibus dilationibus praedictis datis ad reprobandum, possint fieri, et dari intentiones, et contratituli secundum quod videbitur Vicecomiti, sive Rector pro tempore existenti, non obstantibus quantuscumque ad hoc aliquibus praedictorum.Et suprascripti termini non currant partibus tempore feriarum, sicut sint ferie Nativitatis Domini, usque ad octavam diem Resurrectionis Domini, et B. Mariae Virginis, et aliae feriae aliorum Sanctorum contentae in decreto, feriarum messium, et vindemiarum, vel tempore quo Notarij curiae essent impediti pro exercitibus, et cavalcatis, si staret pro dictos Notarios, quod non possent officium exercere.Et semper victus victori condemnetur in expensis factis in causa, prius facta taxatione à Domino, sive Rectore pro tempore existente, et delato sacramento victori, et ab eo praestito, non obstante sacramento calumniae.Et supradicti termini non currant partibus, si iustum impedimentum, et evidens evenire, et cognoscatur arbitrio, et industria Domini, vel Rectoris pro tempore existentis et ille, qui ammisserit causam perdat totam datam, et talem monetam solvat pro data, qualem petet in causa, videlicet f.ij pro qualibet libra:et si aliqua quaestio incubuerit, vel emerserit evidenter (3) in aliqua causa per Dominum, sive Rectorem qui pro tempore fuerit, cognoscatur; et si vellet habere consilium super ipsa quaestione emergenti, illud habeat in quo loco voluerit.

1) A questo punto nel manoscritto c'è il simbolo / .Nello stesso punto nella stampa c'è la frase: "et si aliquis petierit aliquod debitum, vel rem, vel possessionem, quod auctor scribat, vel scribi faciat petitionem suam summarie, et reus habeat terminum ad respondendum petitioni quinque dierum".La frase è stata dimenticata dallo scriba che l'ha riportata a lato pagina dove però si può leggere solo "aliquis".

2) Nella stampa è scritto "perindi".

3) Nella stampa manca "evidenter".