Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum XXIV

DE STATUENDIS TERMINIS IN SENTENTIIS (1)

Item statutum est, quod Dominus, vel Vicecomes, sive Rector qui pro tempore fuerit in Cario, sive delegatus jus reddens in Cario possit statuere terminum in sententijs diffinitivis; per eos latis inter aliquas partes ad voluntatem suam, à die sententiae latae, usque ad unum mensem sequentem tantum, ita tamen quod terminus praedictus non sit minor decem dierum, et finito termino praedicto Vicecomes teneatur dictam sententiam mandare executioni, si inde fuerit requisitus.Si vero Dominus, vel Rector, sive delegatus iusdicens in Cario non statuerit terminum in dicta sententia mandari executioni condemnetur elapsis decem diebus à die sententiae latae, si inde fuerit requisitus.

1) Nella stampa è scritto "condemnationibus".