Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum XXV

DE APPELLATIONIBUS

Item si quis appellaverit à sententia diffinitiva, seu dixerit essem nullam victori et causa fuerit de re mobili, appellator teneatur praestare idoneam cautionem, vel securitatem coram Vicecomite, vel Domino, sive Rector de restituendo expensas, si succubuerit in causa appellationis, ita quod (1) causa incipiatur, et lis contestetur, seu libellus detur infra octo dies à die sententiae latae, et finiatur causa ipsa infra dies triginta utiles, si causa fuerit de re mobili à die sententiae latae; si autem causa fuerit de re immobili teneatur prosequi appellationem, ita quod infra dies decem incipiatur causa, et contestetur lis, sine libellus detur, et finiatur à die sententiae latae, usque ad dies XXX utiles sequentes, et victor praestet similiter idoneam securitatem de restituendo expensas, si succubuerit in causa alias sententia firma, et stabilis perseveret ipso iure, et executioni mandetur et termini infra praedictum tempus statuantur partibus in arbitrio delegati:et salvo quod si Dminus esset extra terram suam tempore appellationis quod in ipso tempore quo staret absens de terra sua non currat temporis, vel aliquis terminus appellanti, vel ei qui dixerit esse nullam.

1) Nella stampa c'è "pro".