Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum XXVI

DE NON APPELLANDI IN SENTENTIA DIFINITIVA NISI SEMEL

Item statutum est quod nemo possit appellare à sententia difinitiva aliqua nisi semel tantum à qualibet partium, et ultra non possit i.s (sic) moveri, vel quaestio ex illa, de qua fuerit causa principalis.