Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum XXVII

DE CONDEMNATIONIBUS MANDANDIS EXECUTIONI

Item statutum, et ordinatum est quod nullus audiatur in condemnatione de eo facta elapso termino condemnationis sed ad solvendum compellatur, et condemnatio executioni mandetur in bonis, et rebus suis veruntamen si (1) vellet se dicere debitum condemnationis (2) solvisse, vel ei remissum fuisse, vel condemnationem falsam esse, fiat inde cognitio sine libello, et alia solemnitate iuris, et ei detur terminus ad hoc probandum octo dierum tantum, et si finitis dictis octo, steterit per curiam, quod non poterit hoc probare restituantur ei tot dies, quot amississet per curiam, et si probare poterit infra praedictum terminum se solvisse dictum debitum, vel sibi remissum fuisse, seu condemnationes falsam esse, restituatur ei condemnatio, et expensae quas fecerit in causando, et ille qui debitum petebat (3), solvat bannum Domino tantum, quantum petebat:si vero praedicta non poterit probare termino praedicto condemnatio confirmetur, et executioni contra ipsum, et eius bona, mandetur:et semper victus victori condemnetur in expensis factis in praedicta cognitione, primo facta taxatione sicut superius (4) in alijs capitulis continetur, et ille qui succubuerit in causa semper perdat totam datam scilicet f.ij pro libra, et super praedicta probatione facienda, bene possint fieri, et dari intentiones, et contra tituli si partes voluerint, vel aliqua earum (5)1.

1) Nella stampa c'è "ipse".

2) Nella stampa è scritto "condemnationibus".

3) Nella stampa c'è "solutum".

4) Nella stampa è scritto "supra".

5) Nella stampa è scritto "earum".