Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum XXVIII

DE EO QUI PETIT DEBITUM ALIAS SIBI (1) SOLUTUM

Itemstatutum, et ordinatum est, quod si quis petierit aliquod debitum, quod sibimet, et alteri pro se ipso sciente alias solutum fuerit solvat bannum tantum quantum petierit, si succubuerit in causa, et tantundem restituat illi à quo debitum petierit, et expensas restituat victori facta primo (2) taxatione per Dominum, vel Rectorem pro tempore existente, et delato ei sacramento, ut superius (3), et ab eo praestito quod tantum expendit.

1) Nella stampa è scritto "supra".

2) Nella stampa è scritto "prius".

3) Nella stampa è scritto "supra".