Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum XXIX

DE DEBITO PETITO, VEL NEGATO

Item statutum, et ordinatum est, quod si quis fecerit, vel contraxerit aliquod debitum, et illud negaverit creditori, vel eius nuntio, et illud probatum fuerit, et in causa succubuerit solvat bannum Domino tantum (1) quantum est debitum negatum, et expensas restituar victori facta prius taxatione, et delato ei sacramento ut supra in alius capitulis continetur, et tantum restituat illi cui debitum negaverit.

1) Nella stampa manca "tantum".