Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum XXX

DE NON REDDENDO IUS IN CARIO IN FERIIS INFRASCRIPTIS

Item statutum est, quod feriae sint nec ius reddatur in Cario de causis à calendis Iulij, usque ad calendas Augusti, et ab octo diebus ante festum S.Michaelis, usque ad octavam diem sequentem post dictum festum, nec in feste Nativitatibus Domini (1), et B.a M.V., nec in diebus Dominicis, nec in festivitatibus Apostolorum, S.Laurentij, S.Martini, S.Nicolai, et beati Francisci, et Evangelistarum, reddatur ius de aliquibus causis, excepto in damnis maleficijs praeceptis, rixis, et cavigliatis (2) de quibus sit uis in praedictis festivitatibus, et diebus si placuerit Domino vel Rectori Carij, et si opus fuerit.

1) Nella stampa è scritto "festivitatibus Domini".

2) Nella stampa è scritto "caviglutis".