Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum XXXI

DE AESTIMIS

Item statutum, et ordinatum est, quod de rebus, et bonis debitorum detur creditoribus, de bonis mobilibus denariata pro denario tantum pro quocumque (1) debito in solutum per aestimatores Communis Carij, et ab ipsa die in antea, de illis rebus mobilibus quae fuerint (2) aestimatae, et in solutum traditae, per aestimatores Communis alicui creditori, quod ipse creditor possit facere de ijs ad voluntatem suam tamquam de re sua propria absque contradictione debitoris, et sine licentia Domini, vel Rectoris requisitam.Ita (3) de rebus immobilibus, dentur semper per aestimatores Communi Carij de bonis debitoribus, creditoribus tres denariatae pro duobus denariis, et infra tres menses proxime (4) subsequentes, tantum debitor possit recuperare res suas immobiles aestimatas pro pretio quod debeat dare creditori ante predictum aestimum dummodo expensas restituat quas creditor fecerit in habendo dictum aestimum, etdenarios duos pro libra omni mense, alioquin praedictum aestimum firmum, et stabile perseveret:aestimatores autem pro suo labore de rebus mobilibus, et immobilibus (5) quas (6) aestimaverint infra burgum habeant denarios duos pro qualibet libra et extra burgum denarios quatuor tantum.

1) Nella stampa è scritto "quoque".

2) Nella stampa è scritto "fuerunt".

3) Nella stampa è scritto " item".

4) Nella stampa è scitto "proximos".

5) Nella stampa manca "et immobilibus".

6) Nella stampa è scritto "quia".