Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum XXXII

QUOD ANNUATIM ELIGANTUR AESTIMATORES SIVE IURATORES

Item statutum, et ordinatum est, quod in Cario sint, et esse debeat tres aestimatores boni, et legales, qui sint massarij viarum publicarum et rerum Communis Carij, et de ipsis habeant curam per officium ipsorum (1), praecepto vel Domini, vel Rectoris aestimum dare in solutum. Qui aestimatores iurent eorum officium facere legaliter de anno in annum praecepto Domini, vel Rectoris cum consilio duodecim bonorum, et legalium hominum de Cario ad hoc specialiter ellectorum.

1) Nella stampa c'è "et de hoc teneantur proprio iuramento, et maior pars ipsorum".