Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum XXXIII

DE PIGNORIBUS VENDENDIS AD INCANTUM

Item statutum, et ordinatum est, quod si quis habuerit aliquod pignus dictorium (1), vel portatorium ab aliquo suo debitore, et inde voluerit suum extrahere, teneatur ipsum debitorem suum facere citari coram Domino, vel Rectore Carij, qui pro tempore erit (2), et debitore praesente Dominus, sive Rector teneatur dare licentiam creditori vendendi praedictum pignus post terminum dierum decem, et si pignus plus venditus fuerit quam recipere debuerit, creditor illud plus restituat debitori, et si minus venditum fuerit, illud minus debitori restituat creditori, et si pignus vendi non poterit in Cari creditor illud pignus possit portare quando (3) voluerit ad vendendum.

1) Nella stampa è scritto "ductorium".

2) Nella stampa è scritto "fuerit".

3) Nella stampa è scritto "quo".