Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum XXXIV

QUOD ELIGATUR ANNUATIM UNUS CURATOR GENERALIS BONIS VACCANTIBUS ET ABSENTIBUS

Itemstatutum, et ordinatum est, quod omni anno eligatur unus homo bonus, et legalis, qui sit curator generalis bonorum vacantium et eorum qui absunt non detenti, nec capti ab inimicis, contra quem debeat unusquisque nomine ipsorum bonorum, et absentium, et dictus curator debeat habere denarios duos pro qualibet libra, totius eius, quod ab eo petitum fuerit.