Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum XXXV

DE PETITIONE CONTRA ABSENTEM, ET DE CITATIONIBUS ABSENTIUM

Item statutum est, quod si quis voluerit agere contra aliquem absentem de terra, non captum, vel detentum ab inimicis, et non absente causa peregrinationis Sanctorum, mercationis, vel aliquid, vel aegritudinis (1) petere ab eo, quod ille absens citetur ad domum suam, vel in qua usus fuerit morari, per Decanum Curiae, vel nuntium quod in quinque dies proxime sequentes, compareat coram Domino sive Rectore pro tempore existente ad requisitionem illius, et si non comparverit in dictos dies quinque compareat infra alios quinque subsequentes, et si infra ipsum terminum non comparverit infra alios dies quinque subsequentes, et peremptorie debeat comparere, et si non comparverit per se, vel eius certum nuntium curator generalis quaerat omnia bona, et in inventario ponas, et pro eo, sive pro ipsis bonis iuri pereat veluti, si ad huc (2) esset specialiter constitutus, et de hoc habeat ipse curator pro labore suo denarios duos pro qualibet libra.

1) Nella stampa è scritto "mercationis aegritudinis, vel aliud".

2) Nella stampa è scritto "hoc".