Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum XXXVI

DE BONIS VACCANTIBUS, ET HAEREDITATE, ET CITATIONIBUS

Item si quis voluerit agere, vel aliquid petere contra bona alicuis defuncti, et ille defunctis habuerit in terra patrem, vel matrem, seu filios vel fratres, quod ei, vel eis, statuantur, et assignetur terminus ad accipiendum, seu recipiendum haereditatem illius defuncti trium dierum tantum, quod terminus sit peremptorius:si vero dictam haereditatem repudiabunt vel ipse defunctus tales parentes non habuerit, tunc preconizetur per terram publice quod si aliquis vult esse haeres illius defuncti, vel eius bona defendere, quod compareat coram curia infra dies quinque proxime subsequentes, ad requisitionem illius volentis petere:et si infra illos dies quinque non venerit, nec comparverit, compareat in alios dies quinque proxime subsequentes; et si infra dictos dies quinque non comparverit per se, vel per suum nuntium sufficientem, compareat infra alios dies quinque proxime subsequentes; et peremptorie debeat comparere, et venire; si vero nullus comparverit volens dictam haereditatem recipere, vel bona illius defuncti defendere, tunc curator generalis debeat bona illius defuncti quaerere, et de boni ipsius inventarium facere, et pro eis in iudicio stare, veluti si fuerit, ad hoc specialiter deputatus, sive (1) constitutus, et inde habeat pro suo labore den.ij pro qualibet libra.

1) Nella stampa manca "deputatus, sive".