Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum XXXVII

DE MERCATO FACTO IN ALIQUIBUS MERCIBUS FIRMO TENENDO

Item statutum est, quod si quis manu percusserit rem aliquam sive mercem pro (1) aliquo, sive dixerit vestra sit, sive verba aequipollentia, quod mercatum illud firmum, et stabile perseveret, et inde fiat cognitio sine libello et alia solemnitate iuris, tamen bene possit super hoc Dominus sive Rector, vel ius reddens in Cario probationem recipere secundum quod ei videbitur, et illum idem intelligatur tam (2) de nundinis, et ferijs, quam aliunde.

1) Nella stampa è scritto "cum".

2) Nella stampa manca "tam".