Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum XXXVIII

SI QUIS CITATUS FUERIT, ET NON VENERIT CORAM RECTORE

Item si quis fuerit citatus per Decanum, vel alium nuntium Domini, vel Rectoris, vel alterius ius reddendis in Cario quod veniat coram ipso, et non venerit termino sibi dato per nuntium solvat bannum pro prima vice f.I., secunda (1) f.II., pro 3 f.III. et si pro quarta vice non venerit per se, vel per certum nuntium procedatur contra eum, tamquam contra contumacem, et inobedientem secundum quod praesens capitulum, et iura requirunt, nisi iusta intervenerit causa, vel impedimentum, et ille qui fecerit illum citare coram Domino, vel alio Rectore, termino statuto non veniret ad praesens, ad paenas consimiles teneratur.

1) Nella stampa c'è "pro".