Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum XXXIX

DE EO QUI NON POTEST SOLVERE DEBITUM

Item si quis debuerit dare aliqui f.XX vel ultra et solvere non poterit, personaliter capiatur, et detinetur per Dominum sive eius Rectorem, vel exulet (1) a terra Carij et hoc sit in electionem illius qui debitum recipere deberet, et si debitor fuerit extraneus pro qualibet debito detineatur donec satisdederit creditori:et si aliquis homo de Cario aliquem debitorem vel bestias aliquas in quibus haberet ius quod ipse ipsas possit detinere cum de Cario (2)

quousque se praesentet coram Domino vel alio rectore pro tempore existente, et si decanum habere non posset ipsum debitorem et ipsas bestias detinere possit per se ipsum absque eo quod ipsum percutiat, et si ille debitor vellet se defendere contra talem detentionem et ipsum creditorem percutere, quod creditor possit illum percutere licite et impune; praesens capitulum habeat solummodo locum in extraneis et in illis de terra servetur ius.

1) Nella stampa è scritto "exuletur".

2) Nella stampa è scritto "decano".