Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum XL

DE NON ACCIPIENDO ALIQUID IN PIGNORE A FILIO FAMILIAS, VEL MASNENGO ALICUIS

Item si quis ab aliquo acciperit (1) rem aliquam alienam, ab aliquo masnengo, pedissequa, vel filio familias alicuius, vel ab aliquo fratre minore, cum alio fratre, stante emerit, vel obligaverit, seu alio modo partes ipsum habuerit rem illam restituat Domino cuius erit sine aliquo pretio nisi illam rem praestitisset; et hoc cognoscatur per sacramentum illius prefati si fuerit homo bonae famae et opinionis, si vero fuerit homo malae famae scilicet (2)

receptator meretricium (3), et ribaldorum, vel permisserit in domo sua, videlicet (4) in qua habitaverit ludere, vel mutuare ad ludum tabularum, et taxillorum aliqui rem Domino cuius erit restituere compellatur, ut supra, sine aliquo obstaculo, vel aliqua solutione.

1) Nella stampa è scritto "acceperit".

2) Nella stampa c'è "lusor".

3) Nella stampa è scritto "meretricum".

4) Nella stampa è scritto "vel".