Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum XLI

DE TALEIS, ET ALIIS CONDEMNATIONIBUS (1) SOLVENDIS

Item statutum est, quod quilibet qui habuerit hospitum in Cario, et ibi abitaverit sive in domo propria, vel locata ad ignem cum cathena, et quod (2) de boscho, et aqua, et alijs commoditatibus Communis usus fuerit, teneatur facere conditiones terrae, et solvere iuxta possibilitatem suam secundum fuerit (3) impositum sicut facient (4) alij sui vicini de Burgo Carij, et quod nulli sint franchi in Cario, in aliquibus conditionibus, nisi ille, qui habitaverint in Cario cum sua familia, modo supradicto cum cathena, et rasaoria (5); et aliqui extranei non possint, nec audeant (6) buschare, nec etiam in boscho Communis virido, sive sicco sub banno f.V.pro faxe, pro somata, et carrosata, et perticata, et totidem pro emenda.

1) Nella stampa è scritto "conditionibus".

2) Nella stampa è scritto "quod".

3) Nella stampa c'è "quod".

4) Nella stampa è scritto "facerent".

5) Nella stampa è scritto "rasoriam".

6) Nella stampa è scritto "valeant".