Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum XLII

DE CAMBIIS , ET REPRESALIIS

Item si quis homo de Cario fuerit in aliqua terra extranea, sive in Cario, vel Posse derrobatus sive res eius furtivo modo captae, vel in Cario, sive Posse vel interditionem alicuius terrae extraneae Dominus, sive Rector qui pro tempore fuerit, teneatur citare, et per litteras admonere Dominos sive potestatem consilium, et Commune illius terrae, in qua facta fuerit robaria, vel aliquo tempore, vel (1) modo inventa robaria, sive furtum quod dictam robariam, sive furtum, restitur dicto homini derrobato, vel valorem ipsius in pecunia numerata, et damnum, quod substinuit occasione ipsius in dies usque VIII (2).Quod si non fecerit simili modo praedicto detur homini derobato cambium, vel cui fuerit furtum factum, de rebus sibi ablatis, et de damno inde habito, et subsecuto contra terram illam, Commune, et Homines ipsius in rebus, et personis, et Dominus Carij, et Rector, et Homines, et Commune dicti loci teneantur ipsum derrobatum, sive cui factum fuerit furtum iurare in capiendo, et habendo praedictum cambium sibi concessum. Illud idem intelligatur de eo qui debuerit accipere aliquod debitum ab aliquo extraneo, et inde habere non poterit ius in terra debitoris.

1) Nella stampa manca "vel".

2) Nella stampa è scritto "intra dies octo".