Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum XLIII

DE EO OCCASIONE CUIUS CAMBIUM ESSE DATUM CONTRA HOMINES, ET COMMUNE CARII

Item si quis de Cario, fecerit aliquod debitum, furtum, vel robarium in aliqua terra, vel loco extraneo, et occasione dicti (1) furti, vel robaris datum fuerit cambium contra Homines, et Commune Carij seu res et bona ipsorum, quod ille cuius occasione dictum cambium datum fuerit personaliter detineatur quousque debitum solverit, vel furtum sive robariam restituerit, et si non habuerit unde solvat mittatur captus, et sub fida custodia ad terram illam ubi debitum, sive furtum, vel robariam fecit et creditori sive derrobato traddatur dummodo dictum cambium annichiletur et dirumpatur alias nihil inde fiat.

1) Nella stampa è scritto "debitum".