Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum XLVI

DE MULIERIBUS DOTATIS ET MARITATIS

Item statutum et ordinatum est, quod postquam mulieres maritatae fuerint per patres, aut matres, seu fratres dotatae quod ipsae, vel earum haeredes non possint amplius petere in bonis paternis, vel maternis à fratribus, vel eorum haeredibus, nec de ipsis bonis venire cum fratribus, vel eorum haeredibus amplius ad divisionem dummodo habuerint falcidiam suam, sine debitum iure naturae; quod si non habuerint, possint agere ad supplementum, et non ultra; tamen pater et mater si voluerit ipsius mulieribus donare, et legare, et haeredibus eorum possint, et illud donatum sive legatum ipse, et haeredes earum possint petere et habere.Si vero tales patres, vel matres non haberent (1) alios filios ipse, et haeredes earum debeant eis (2) succedere, et habere, et petere possint bona, et haereditatem paternam et maternam.

1) Nella stampa è scritto "habuerunt".

2) Nella stampa è scritto "eius".