Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum XLVII

DE DOTE RESTITUENDA SOLUTO MATRIMONIO

Item statutum est quod quando mulieres moriuntur sine haeredibus illius viri in cuius matrimonio moriuntur, et maritus superstiterit post mortem ipsius, quod in restituzione dotium, quas recepisset ipse vir habeat, et habere debeat totum thorum maritale cum omnibus apparatis, et pannis ad ipsum thorum pertinentibus, si ipsa uxor thorum dedit in dotem marito, vel loco thori f.III.pro qualibet libra dotis restituendae et hoc sit in electione viri.Mulieres superstites viris suis premortuis, semper habeant unam gonellam, vel cotam, vel clamidem, quam voluerit habere et elligere, et omnis bindas (1), et camisias, et filantineas (2), et omnia

calciamenta.Mulieres, et viri inter se se ad invicem, possint sibi legare et relinquere unus alteri secundum quod ius Romanum postulat et requirit et dictus maritus teneatur dotem restituere per terminos quibus habuerit (3).

1) Nella stampa è scritto "bruclas".

2) Nella stampa è scritto "fistantineas".

3) Nella stampa è scritto "habuit".