Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum XLIX

QUOD NULLUS INTRET, VEL ESCAT DE CASTRO VEL DE BURGO NISI PER PORTAS *

Item quod nullus debeat intrare, vel exire de Castro vel de Burgo Carij nisi per portam, nec bestias aliquas extrahere, vel ducere, et qui contrafacerit solvat bannum pro qualibet vice de die fl.V. et de nocte libr.XXV. salvo si feceret ad ..itionem (1), sive defensionem Castri, vel Burgi, vel occasione ignis, vel alterius causae non malitiosae.Praesens capitulum non habeat locum nisi hoc constaret.

1) Buco nel foglio.