Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum L

DE NON BLASPHEMANDO DEUM, VEL BEATAM MARIAM, SIVE SANCTOS

Item quod si quis blasphemaverit Deum, vel B.Mariam Virginem, solvat bannum pro qualibet vice f.V. et si blasphemaverit Sanctum vel Sanctam, aliquem de quo, vel de qua fuerit (1) feriae in decretis (2) solvat bannum f.II. et si non habuerit unde solvat ligetur ei brachium retro (3)in platea coram videre volentibus, et ter demergatur in Burmida ubi fuerit grossus, et quilibet possit etiam (4) acusator etiam (5) sine iuramento, si fuerit homo dignae fidei, et habeat tertiam partem banni, et si Dominus vel Vicecomes (6) sive Rector Carij fuerit praesens dictum bannum teneatur capere, et facere id quod in capitulo continetur sine eo, quod aliquis accuset.

1) Nella stampa è scritto "fiunt".

2 Nella stampa è scritto "decreto".

3) Nella stampa è scritto "ligentur ei brachia retto".

4) Nella stampa è scritto "esset".

5) Nella stampa manca "etiam".

6) Nella stampa è scritto "videlicet".