Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LI

DE POSSESSIONE ABLATA

Item si quis eicerit (1), vel abstulerit aliquem de possessione alicuius rei mobilis, vel immobilis, et hoc manifestum, et probatum fuerit restituatur in continenti possessio illi cui ablata fuerit sine libello, et alia solemnitate iuris, et sine libello, et strepitu iudiciorum dummodo curiae inde fidem fecerit et ipsam certam redderit; et si res valuerit a f.XX. in ille qui eum eicerit (2) de possessione solvat bannum f.V. et si valuerit ultra f.XX. usque in f.LX. solvtat bannum f.XX. (3) et perdat ius semper quod in illa re habeat vel haberet.Et si res valuerit ultra ff.V. solvat bannum f.LX. excepto quod si quis venderet aliquas bestias in quibus retineret venditor dominium, et corporalem possessionem usque ad integram solutionem quod ad penam istius capituli minime teneatur, si ipsas bestias acceperit (4).

1) Nella stampa è scritto "eiecerit".

2) Nella stampa è scritto "eiecerit".

3) Nella stampa c'è "sol.X. et si valuerit à sol.LX. superius solvat bannum".