Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LII

DE QUESTIONE TERMINORUM INTER CONSORTES

Item quod quotienscumque questio, vel discordia fuerit inter consortes aliquos, vel terminos, vel confines, sive viam (1), quod illa questio terminetur (2) cognoscatur in continenti per bonos homines qui iurent si aliqua partium requisiverit ad hoc electos per partes (3), vel curiam si partes non possunt concordare, et ille qui non observaverit ea quae (4) per dictos aterminatores fuerint pronuntiata, et aeterminata inter ipsas partes solvat bannum pro qualibet vice f.X. et nihilominus Dominusvel Rector taneatur facere attendi quod per praedictos aterminatores fuerit factum et aterminatum, et penam ad voluntatem suam et quo (5) nollet attendere accipere et multiplicare.

1) Nella stampa è scritto "terminis, vel confinibus, sive vijs".

2) Nella stampa c'è "et".

3) Nella stampa c'è "partem".

4) Nella stampa è scritto "qui".

5) Nella stampa è scritto "qui".