Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LIII

DE IGNE IMPOSITO IN NEMORE CASTAGNETIS, PALEIS ALIENIS, ET FOLIATA FACTA IN NEMORE COMMUNIS *

Item si quis posuerit ignem in alienum nemus, vel castagnetum, sive paleas solvat bannum f.LX. et totidem pro emenda, et plus tantum quantum esset damnum:qui vero posuerit in nemus, vel segetes sive fenum solvat bannum ff.V. totidem pro emenda et plus tantum quantum esset damnum, et qui posuerit in foliata factam in nemus Communis nullum bannum solvat, et hoc intelligatur de extraneis tantum, et si quis extraneus fecerit foliatam in nemus Communis Carij sive foliatam dixexerit solvat bannum f.XX. et totidem pro emenda et quilibet dictam foliatam impune capere (spazio sul man.).Quilibet de Cario possit facere foliatam in nemore Communis dibandito(?) dum tamen ipsam non teneat in nemore nisi per menses unum sub pena f.X. pro qualibet vice.