Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LIV

DE IGNE IMPOSITO IN ALIENA FOLIATA, SEU BLADIS, VEL FRUMENTIS

Item si quis posuerit ignem studiose in alienam foliatam, seu blados (1), vel sarmentas acumulatas quae foliata non sit facta in nemore Communis existens in boschis, vel in finibus Carij extra Burgum solvat bannum f.XX. et totidem pro emenda, et tantum plus quantum esset damnum.

1) Nella stampa è scritto "bladis".