Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LVI

DE NON FACIENDO VIAM PER ALIENUM

Item quod nullus faciat iter, actum, vel viam per terram alicuius scilicet (1) pratum hortum, seminatum, vel vineam, et qui asinum, bovem, (2) iumentum duxerit, solvat pro banno f.II. si non esset secata, et si esset secata f.I. vaccas et si caroxam (3) duxerit, solvat pro banno f.II. quando essent secata, et quando non essent solvat f.V.In vinea, horto, et segete f.I. si bestiam grossam duxerit, et cum carruca f.V. et tantum pro emenda in quolibet dictorum casuum, et tantum plus quantum esset damnum, minus si (4) haberet viam per terram praedictam, vel esset de voluntate domini cuius esset.

1) Nella stampa manca "scilicet".

2) Nella stampa c'è "vel".

3) Nella stampa è scritto "carrosam".

4) Nella stampa al posto di "minus si" è scritto "nisi".