Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LIX

DE TENENDO CLAUSUM HORTUM SUUM (1), ET ALIA POSSESSIONES CONSUETAS

Item quilibet teneatur tenere clausum hortum suum, et omnes alias possessiones, quae consueverunt teneri clausae, ad minus de versus illam partem, per quam damnum (2)posset dari consortibus, et vicinis in banno f.II. totiens quotiens facta fuerit rangura, sive accusatio, et ad damnum datum consortibus, et vicinis a bestijs emendetur (3), et nihilominus claudere teneatur, et si non (4) fuerit , et porcus vel troya, et (5) bestia minuta, excepto cane intraverit in alienum hortum clausum, solvat bannum pro qualibet vice f.II. et totidem pro emenda, et plus, si plus esset dandum (6), si vero fuerit bos, vacca, vel alia bestia grossa solvat bannum (7) f.V. et totidem pro emenda, et plus, si plus esset damnum, si vero hortus, vel possessiio non fuerit clausus, ut supra ad penam aliquam non teneatur.

1) Nella stampa manca "suum".

2) Nella stampa manca "damnum".

3) Nella stampa è scritto "emendet".

4) Nella stampa è scritto "ortum".

5) Nella stampa c'è "alia".

6) Nella stampa è scritto "damnum".

7) Nella stampa manca "si vero fuerit bos, vacca, vel alia bestia grossa solvat bannum".