Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LX

DE DAMNO DATO A BESTIIS GROSSIS, IN ALIENIS BLAVIS, ET DE BESTIIS DISPERDITIS, ET QUAE AZILIANT

Item statutum est, quod si bove, vel vacha, vel alia bestia grossa intraverit in alienam messem sine voluntate domini cuius erit messis, solvat bannum de die f.I. et totidem pro emenda, et de nocte f.II. et totidem pro emenda, pro qualibet vice, et plus si plus esset damnum, et hoc a calendis Octobris, usque ad calendas Martij, in alieno (1) vero tempore dupli, et illud intelligatur de leguminibus, et cetteris blavis, et si studiose custodiretur aliqua de praedictis, solvat bannum f.X. et emendam similiter versum tamen bestiae disperditae, et bos qui aziaverit (2) ad penam istius capituli minime teneatur (3), sed emendam tantum restituat, et de hoc credatur custodibus earum, sive ei cuius erunt cum iuramento ipsorum si fuerint digni bonae famae, et aliter probare non possint, et quilibet extraneus in praedictis casibus, solvat bannum pro qualibet bestia grossa f.V. et totidem pro emenda, et plus, si plus esset damna (4), et bestia intelligatur si dominus cuius erit, vel alius pro eo inquisiverit a mane usque ad tertiam, et atertia usque ad nonam, et a nona usque ad vesperas, et a vesperis usque ad mediam noctem, et a media nocte usque ad diem.

1) Nella stampa è scritto "alio".

2) Nella stampa è scritto "aziglaverit".

3) Nella stampa è scritto "coherceatur".

4) Nella stampa è scritto "damnum".