Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LXI

DE DAMNO DATO IN ALIENIS VINEIS, A BESTIIS GROSSIS

Item si bos, vaccha, equus, iumentum, mulus, mula asinus vel asina intraverit in (1) aliquam vineam à calendis Octobris, usque ad calendas Martij, de die solvat f.I. et totidem pro emenda, et plus si plus esset damnum, et de nocte f.V. et totidem pro emenda, et à calendis Martij usque quo vinae sint (2) vindemiatae pro qualibet vice dictarum bestiarum sit ad bannum f.V. de die, et de nocte f. X. et totidem pro emenda, et si ibi studiose custodierit, solvat banna suprascripta, et emendas duplicatas pro qualibet vice.

1) Nella stampa manca "in".

2) Nella stampa è scritto "erunt".